- ANSELMUS
- I.ANSELMUSMantuâ oriundus, Episcopus Lucensis a Gregorio VII. factus, huius causam contra Henricum Imperatorem acriter tuitus est: Scripsit varia, obiitque A. C. 1086. Vitam eius Anonymus quidam, qui eius Paenitentiarius fuerat, et quidem ipsius verbis, scripsit ubi inter alia, Apologeticum unum ex diversis SS. Patrum sentenitis compilavit --- multos libros propriis manibus conscripsit. In Lamentationes Feremiae dulcissimam fecit Expositionem. Psalterium quoque rogatu benedictissimae Dei Mathildae exposuit luculenter, etc. E quibus Apologiam illam scripsit contra Guibertum Antipapam, ut Baronius vocat, qui ab Imperatore et Synodo abdicato Gregorio suffectus erat: Exstat illa in Henr. Canisii Antiq. Lection. Tom. VI. facitque haec Collectio Canonum utramque fere paginam, in emendatione Gratiani iuslu Gregorii factâ, et apud Anton. Augustinum, de Emendat. Gratiani: qui eam tamen in dubium videtur revocare, l. 2. dial. 5. princ. fere. Vide quoque Blondellum Prolegom. Pseudo - Isidori c. 18. p. 98. Uti autem Anselmus post Burckardum, ita post eum Ivo Carnutensis, ad colligendos Canones, se accinxit, de quo vide infra: plura autem harc in rem, apud praefatum Mastricht Histor. Furis Eccles. num. 260. 261. et 262.II.ANSELMUSin Augusta Salaslorum urbe in Alpibus sita natus, Benedictinus, ex Abbate Beccensis Monasterii in Normannia Archiepiscopi Cantuariensis Lanfranci discipulus ac successor. Obiit A. C. 1109. aetat. suae 76. secundum Pareum, Londini, et in Ecclesia Cantuariensi ad caput Lanfranci iacet. Eius opera in fol. prodierunt saepius, editiones celebriores sunt Colon. Agr. 1612. et Lugdunens. 1630. Vide quoque in voce Anshelmus. Eius aequalis aut paulo iunior fuit Anselmus Laudunensis, cognomine Scholasticus Gallus: cuius exstat Glossa Interlinearis et Marginalis inter Biblia. Ingeniô acutus, eloquiô pressus et Laconice cuiusdam brevitatis imitator, Sixto Senensi. Vide et Anselmus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.